TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 176.] Novissime prorsus aperit se, et quae persona per totum Psalmum loquebatur, ostendit. «Erravi,» inquit, «sicut ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.» Nonnulli codices non habent «quaere,» sed «vivifica.» Una quippe syllaba interest, qua inter se in graeco distant ζῆσον et ζήτησον: unde et ipsi codices graeci variant. Sed quodlibet horum sit, ovis perdita quaeratur, ovis perdita vivificetur, propter quam pastor ejus nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens 517Matth. XVIII, 12 , Judaicis laceratus est vepribus. Sed adhuc quaeritur, adhuc quaeratur, ex parte inventa adhuc quaeratur. Ex ea namque parte, qua dicit iste, «Mandata tua non sum oblitus,» inventa est; sed per eos qui mandata Dei eligunt, colligunt, diligunt, adhuc quaeritur, et per sui pastoris sanguinem fusum atque dispersum, in omnibus gentibus invenitur.

Notes

  1. 517. Matth. XVIII, 12