[«vers.» 4.] Quia ergo viderunt, «Jubilate Deo, universa terra.» Jam nostis quid sit jubilare. Gaudete et loquimini. Si quod gaudetis loqui non potestis, jubilate; gaudium vestrum exprimat jubilatio, si non potest locutio: non sit tamen mutum gaudium; cor non taceat Deum suum, non taceat munera ejus. Si tibi loqueris, tibi sanatus es; si ei te sanavit dextera ejus, ei loquere cui sanatus es. «Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Jubilate Deo, universa terra; cantate, et exsultate, et psallite.