Ergo, fratres, ad hanc maxime exhortamur vos charitatem, non solum in vos ipsos, sed in eos etiam qui foris sunt, sive adhuc pagani, nondum credentes in Christum, sive divisi a nobis, nobiscum caput confitentes et a corpore separati. Doleamus illos, fratres, tanquam fratres nostros. Velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere, Pater noster 69Matth. VI, 9 . Dixit de quibusdam propheta: His qui dicunt vobis, Non estis fratres nostri; dicite, Fratres nostri estis 70Isai. LXVI, 5, sec. LXX . Circumspicite de quibus hoc dicere potuerit: numquid de Paganis? Non, neque enim dicimus eos fratres nostros secundum Scripturas et ecclesiasticum loquendi morem. Numquid de Judaeis qui in Christum non crediderunt? Legite Apostolum, et videte quia fratres quando dicit Apostolus sine aliquo additamento, non vult intelligi nisi Christianos: Non est autem subjectus, inquit, frater aut soror in hujusmodi 71I Cor. VII, 15 : cum diceret de conjugio, fratrem et sororem dixit christianum vel christianam. Item dicit: Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut tu quid spernis fratrem tuum 72Rom. XIV, 10 ? Et alio loco, Vos, inquit, iniquitatem facitis et fraudatis, et hoc fratribus 73I Cor. VI, 8 . Isti ergo qui dicunt, Non estis fratres nostri, paganos nos dicunt. Ideo enim et rebaptizare nos volunt, dicentes nos non habere quod dant. Unde consequens est error ipsorum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit propheta: Vos dicite illis, Fratres nostri estis: nisi quia nos in eis agnoscimus quod non repetimus? Illi ergo non agnoscendo baptismum nostrum, negant nos esse fratres: nos autem non repetendo ipsorum, sed agnoscendo nostrum, dicimus eis: Fratres nostri estis. Dicant illi: Quid nos quaeritis, quid nos vultis? Respondeamus: Fratres nostri estis. Dicant: Ite a nobis, non vobiscum habemus rationem. Nos prorsus vobiscum rationem habemus: unum Christum confitemur, in uno corpore, sub uno capite esse debemus. Quid ergo me quaeris, ait, si perii? Magna absurditas, magna vesania. Quid me quaeris, si perii? Quare quaererem, nisi quia periisti? Si ergo perii, inquit, quomodo sum frater tuus? Ut dicatur mihi de te: Frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 74Luc. XV, 32 . Adjuramus ergo vos, fratres, per ipsa viscera charitatis, cujus lacte nutrimur, cujus pane solidamur, per Christum Dominum nostrum, per mansuetudinem ejus, adjuramus vos (tempus est enim ut impendamus in eos magnam charitatem, abundantem misericordiam in deprecando Deum pro illis, ut aliquando det illis sensum sobrium, ut resipiscant, et videant se, quia non habent omnino quod dicant contra veritatem: non eis remansit nisi sola infirmitas animositatis, quae tanto est languidior, quanto se majores vires habere existimat) pro infirmis, pro carnaliter sapientibus, pro animalibus et carnalibus, tamen pro fratribus nostris, eadem sacramenta celebrantibus, etsi non nobiscum, eadem tamen; unum Amen respondentibus, etsi non nobiscum, unum tamen; medullas charitatis vestrae fundatis Deo pro eis. Aliquid enim pro salute ipsorum egimus in concilio, quod explicari vobis hodie jam tempus non sufficit. Unde exhortamur vos ut alacriores et numerosiores (audient enim a vobis fratres nostri qui nunc non adsunt) conveniatis crastino die ad basilicam Tricliarum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 69. Matth. VI, 9
- 70. Isai. LXVI, 5, sec. LXX
- 71. I Cor. VII, 15
- 72. Rom. XIV, 10
- 73. I Cor. VI, 8
- 74. Luc. XV, 32