[«vers. 7.] Posuerunt me,» inquit, «in lacu inferiore;» vel potius, «in lacu infimo:» sic enim est in graeco. Quid est autem lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior? Unde alibi dicitur, «Eduxisti me de lacu miseriae» 24Psal. XXXIX, 3 . «In tenebrosis et in umbra mortis:» posuerunt utique id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum quem nemo principum hujus saeculi cognovit 25I Cor. II, 8 . Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intelligenda sit: an illa potius de qua scriptum est, «Qui sedebant in tenebris et umbra mortis,» «lux orta est eis» 26Isai. IX, 2 ; quia credendo in lucem et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.