[«vers.» 18, 19.] Contexit deinde narrationem, commemorans quae pertulerit Joseph in humilitate sua, et quomodo fuerit sublimatus. «Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus.» Compedes quidem accepisse Joseph, non legimus; sed factum esse, minime dubitandum est. Aliqua enim praetermitti potuerunt in illa historia, quae tamen Spiritum sanctum non laterent, qui in his loquitur Psalmis. Ferrum autem quod dicit pertransisse animam ejus, tribulationem durae necessitatis accipimus: non enim corpus, sed «animam» dixit. Talis enim locutio est quaedam in Evangelio, ubi Simeon dixit ad Mariam: «Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 45Luc. II, 34, 35 . Passio quippe Domini, quae multis ruina fuit, et in qua multorum cordium occulta patuerunt, quoniam expressum est quid de Domino sentiebant, et ipsam ejus matrem graviter carnali orbitate percussam sine dubio contristavit. In illa vero tribulatione fuit Joseph, «donec veniret verbum ejus,» quo fuerat interpretatus veraciter somnia: unde commendatus est regi, ut etiam illi de somniis ejus futura praediceret 46Gen. XLI . Sed quoniam dixit, «donec veniret verbum ejus,» ne omni modo «ejus» sic intelligeremus, ut quisquam rem tantam homini tribuendam putaret; continuo subjecit, «Eloquium Domini inflammavit eum:» vel, quod magis de graeco expressum alii codices habent, «Eloquium Domini ignivit eum;» ut etiam ipse inter eos computaretur, quibus dictum est, «Laudamini in nomine sancto ejus. Eloquium Domini ignivit eum.» Merito Spiritus sanctus quando a Domino missus est, visae sunt illis linguae divisae velut ignis 47Act. II, 3 : et Apostolus dicit, «Spiritu ferventes» 48Rom. XII, 11 . A quo igne discedunt, de quibus dicitur: «Refrigescet charitas multorum» 49Matth. XXIV, 12 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 45. Luc. II, 34, 35
- 46. Gen. XLI
- 47. Act. II, 3
- 48. Rom. XII, 11
- 49. Matth. XXIV, 12