TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne compescimus eum, dicentes: «Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper» 432Eccli. III, 22 ? Sed si nobis respondeat, et dicat, Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae jubetis ut cogitem, mirabilia sunt ejus testimonia; eum quippe et Dominum, quia jubet, et bonum et magnum, quia talia jubet, esse testantur: numquid audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat, hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis ejus esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec ulla esset ex bona lege justitia. «Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia.» Cur ergo data est quae vivificare non posset, et ex qua esset nulla justitia? Nempe mirandum est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei: propter hoc hujus anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici posset, «Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper.» Ipsa sunt enim quae praecepit nobis Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus hujus anima quae scrutata est, quid invenerit.

Notes

  1. 432. Eccli. III, 22