[«vers. 35.] Deficiant peccatores a terra.» Saevire videtur. O sancta anima, quae hic cantat et gemit! Utinam cum ipsa anima sit anima nostra! utinam copuletur ei, et societur, et conjungatur ei! videbit etiam misericordiam saevientis. Quis enim capit hoc, nisi qui impletus fuerit charitate? «Deficiant peccatores» «a terra.» Contremiscis, quia maledicit. Et quis maledicit? Sanctus. Sine dubio exauditur. Sed dictum est sanctis: «Benedicite, et nolite maledicere» 248Rom. XII, 14 . Quid est ergo quod dicit, «Deficiant peccatores a terra?» Plane deficiant; auferatur spiritus eorum, et deficiant, ut emittat spiritum suum, et recreentur. «Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint.» Quid non sint, nisi iniqui? Ergo justificentur, ut non sint iniqui. Vidit hoc, et impletus est gaudio, et revocat versum primum psalmi: «Benedic, anima mea, Dominum.» Benedicat anima nostra Dominum, fratres, quia dare dignatus est et facultatem et sermonem nobis, et vobis intentionem et studium. Unusquisque ut potest recordetur quod audivit; collocutione invicem ructate saginam vestram, ruminate quod accepistis, non eat in viscera oblivionis vestrae. Thesaurus desiderabilis requiescat in ore vestro 249Prov. XXI, 20 . Magno labore quaesita et inventa sunt, magno labore nuntiata et disputata sunt; sit labor noster fructuosus vobis, et benedicat anima nostra Dominum.