[«vers. 25.] Et ego factus sum opprobrium illis:» per mortem crucis. «Christus» enim «nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum» 71Galat. III, 13 . «Viderunt me, et moverunt capita sua.» Quia viderunt pependisse, non viderunt resurrexisse; viderunt quando genua ejus sunt infirmata, non viderunt quando est caro immutata.