[«vers. 4.] Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.» Quid magnum Deo numerare multitudinem stellarum? Hoc et homines conati sunt: viderint utrum implere potuerint; non tamen conarentur, nisi se impleturos esse sperarent. Illis dimittamus quid potuerint, et quousque pervenerint: Deo autem puto non esse magnum numerare omnes stellas. An forte numerum, ne obliviscatur, recenset? Magnum est aliquid Deo stellas numerare, cui capilli capitum numerati sunt 16Matth. X, 30 ? Manifestum est, fratres, aliquid velle Deum intelligere nos in eo quod ait, «Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis,» inquit, «nomina vocans.» Sunt stellae quaedam lumina in Ecclesia consolantia noctem nostram, omnes de quibus dicit Apostolus: «In quibus apparetis tanquam luminaria in mundo. In ista,» inquit, «natione tortuosa et perversa, in quibus apparetis tanquam luminaria in mundo, verbum vitae habentes» 17Philipp. II, 15, 16 . Ipsas stellas numerat Deus; omnes secum regnaturos, omnes aggregandos corpori Unigeniti sui numeratos habet, et numerat eos. Qui indignus est, nec numeratur: Et multi crediderunt, vel multi se qualicumque adumbrata specie fidei, populo ejus applicuerunt; novit tamen ille quid numeret, et quid ventilet. Nam tanta est celsitudo Evangelii, ut fieret quod dictum est: «Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum» 18Psal. XXXIX, 6 . Sunt ergo in populis et supernumerarii quodammodo. Quid est, supernumerarii? Plus quam ibi futuri sunt. Intra parietes istos plures sunt, quam futuri sunt in regno Dei, in illa Jerusalem coelesti; ipsi super numerum sunt. Animadvertat quisque utrum luceat in tenebris, utrum iniquitate saeculi tenebrosa non seducatur; si non fuerit seductus nec victus, tanquam stella erit quam jam numerat Deus.