TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Quo tempore? Pro hac. Pro cua hac? Pro impietate. Pro qua? Pro ipsa venia peccatorum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Inde orabit ad te omnis sanctus, quia dimisisti peccata. Nam si non dimitteres peccata, non esset sanctus qui ad te oraret, Pro hac orabit ad te omnis sanctus, int tempore opportuno: quando manifestabitur Novum Testamentum, quando manifestabitur gratia Christi, quod est tempus opportunum. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, id est ex femina; indiscrete enim vocabant hoc Antiqui, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret 40Gal. IV, 4, 5 . Unde redimeret? A diabolo, a perditione, a peccatis suis, ab eo cui se vendiderant. Ut eos qui sub Lege erant redimeret. Sub Lege enim erant, quia premebat eos Lex. Conditio eos premebat, convincendo de reatu, non salvando. Et quidem mala prohibebat: sed quia illi vires non habebant per seipsos justificandi se, clamandum erat ad illum, quomodo clamabat qui captivus ducebatur sub lege peccati: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus 41Rom. VII, 23, 24 ? Erant omnes homines sub Lege, non in Lege: jam illa deprimente, illa de reatu convincente. Demonstravit enim peccatum Lex: illa fixit spinam, illa fecit cor compungi; ipsa admonuit ut reum se quisque cognosceret, et pro venia clamaret ad Deum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Ergo dicebam de tempore opportuno: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Item dicit Apostolus: Tempore acceptabili et placito exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Et quia hoc de omnibus Christianis praedictum erat a Propheta, subjecit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 42II Cor. VI, 2 . Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.

Notes

  1. 40. Gal. IV, 4, 5
  2. 41. Rom. VII, 23, 24
  3. 42. II Cor. VI, 2