Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis aliquam, adjuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur.