Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres justitiam, et odires iniquitatem. Et vide quomodo ait: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in graeco autem evidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat, Unxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret, Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intelligite, sic in graeco evidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant nobis Judaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a Deo: unctum audis, Christum intellige. Etenim Christus a chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde venturum erat Christi nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spirituali? Oleum enim visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum spirituale intus est. Unctus est nobis Deus, et missus est nobis: et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: verus homo, verus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique verax, ubique veritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus.