[vers. 1.] Titulus Psalmi est: Pro ea quae haereditatem accipit. Intelligitur ergo Ecclesia, quae accipit haereditatem vitam aeternam per Dominum nostrum Jesum Christum, ut possideat ipsum Deum, cui adhaerens beata sit secundum illud: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram 1Matth. V, 4 ; quam terram? nisi de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 2Psal. CXLI, 6 ; et illud manifestius: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei 3Psal. XV, 5 . Dicitur et haereditas Dei vicissim Ecclesia secundum illud: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam 4Psal. II, 8 . Ergo haereditas nostra Deus dicitur, quia ipse nos pascit et continet: et haereditas Dei dicimur, quia ipse nos administrat et regit. Quapropter vox Ecclesiae est in hoc psalmo vocatae ad haereditatem, ut et ipsa fiat haereditas Domini.