TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Totus ergo textus Psalmi est oratio ut exaudiatur; ab eo quod scriptum est, Verba mea exaudi, Domine, usque ad, Rex meus et Deus meus. Deinde intellectus eorum quae impediunt ad videndum Deum, id est, ut se exauditam esse cognoscat; ab eo quod scriptum est, Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam, usque ad, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Tertio, sperat se domum Dei futuram, et nunc ei appropinquare in timore ante consummationem quae expellit timorem; ab eo quod scriptum est, Ego autem in multitudine miserationis tuae, usque ad, Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Quarto, proficientem se atque promoventem inter illa ipsa quibus impediri se sentit, orat ut adjuvetur intrinsecus, ubi nemo hominum videt, ne avertatur malis linguis; ab eo quod scriptum est, Domine, deduc me in tua justitia propter inimicos meos, usque ad, Linguis suis dolose agebant. Quinto, prophetia est quae poena maneat impios, quando justus vix salvus erit, et quod praemium justi adepturi sint, qui vocati venerunt et donec perducerentur viriliter omnia sustinuerunt; ab eo quod scriptum est, Judica illos, Deus, usque in finem Psalmi.