[vers. 4, 5.] Et in meditatione mea exardescet ignis. Coepit esse inquietum cor meum. Videbam insensatos, et tabescebam 16Psal. CXVIII, 158, non arguebam: et me sic tacentem zelus domus tuae comedebat 17Psal. LXVIII, 10. Respexi enim ad Dominum meum dicentem: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et quod sequitur, avertat Deus a dispensatoribus suis: Projiciatur in tenebras exteriores ligatis manibus et pedibus, servus, non eversor ad perdendum, sed piger ad erogandum 18Matth. XXV, 26, 27, 30. Quid exspectare debent, qui cum luxuria consumpserunt, si damnantur qui cum pigritia servaverunt? In meditatione mea exardescet ignis. Et positus in hac fluctuatione dicendi et tacendi, inter eos qui calumniari parati sunt, et eos qui affectant instrui, inter abundantes et inopes, factus opprobrium his qui abundabant, et despectio superbis 19Psal. CXXII, 4, respiciens eos beatos qui esuriunt et sitiunt justitiam 20Matth. V, 6; laborans in utroque, afflictus in utroque; periclitans ne projiciat margaritas ante porcos, periclitans ne non eroget cibaria conservis: in hoc aestu quaesivit alium meliorem locum ab hac dispensatione, in qua sic laborat homo et periclitatur; et suspirans in finem quemdam, ubi ista non erat passurus, in illum, inquam, finem quo dicturus est bono erogatori Dominus, Intra in gaudium Domini tui 21Matth. XXV, 21 : Locutus sum, inquit, in lingua mea. Inter aestus, inter pericula haec, inter difficultates, quia ita delectat lex Domini, ut tamen propter abundantiam scandalorum refrigescat charitas multorum 22Id. XXIV, 12: inter hos ergo aestus, Locutus sum, inquit, in lingua mea. Cui? Non auditori quem volo erudire, sed exauditori a quo volo erudiri. Locutus sum in lingua mea, illi a quo intus audio, si quod bonum, si quod verum audio. Quid locutus es? Notum, inquit, mihi fac, Domine, finem meum. Transilivi enim quaedam, et veni ad quaedam; et ea in quae veni, meliora sunt eis a quibus transilivi: sed restat adhuc quod transiliendum sit. Non enim hic remanebimus, ubi tentationes, ubi scandala, ubi auditores et calumniatores patimur. Finem meum notum mihi fac: finem qui mihi deest, non cursum qui mihi adest.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 16. Psal. CXVIII, 158
- 17. Psal. LXVIII, 10
- 18. Matth. XXV, 26, 27, 30
- 19. Psal. CXXII, 4
- 20. Matth. V, 6
- 21. Matth. XXV, 21
- 22. Id. XXIV, 12