TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Titulus psalmi hujus brevis et simplex est, neque nos tenet, scientes cujus figuram portaverit David, et in eo etiam nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis. Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea esse meruimus, cujus vocem cantantis audivimus. Totus titulus est, «Ipsi David.» Videamus ergo quid ipsi David.