[«vers. 24.] Et vide,» inquit, «si via iniquitatis sit in me, et deduc me in via aeterna. Scrutare,» inquit, «semitas meas,» id est consilia et cogitationes meas: «et vide si via iniquitatis sit in me,» sive faciendo, sive consentiendo; «et deduc me in via aeterna.» Quid aliud dicit, quam, deduc me in Christo? Quis est enim via aeterna, nisi qui est vita aeterna? Aeternus enim est qui dixit: «Ego sum via, veritas et vita» 79Joan. XIV, 6 . Si ergo aliquid inveneris in via mea quod displiceat oculis tuis, quoniam via mea mortalis est; tu «deduc me in via aeterna,» ubi nulla est iniquitas: quia «etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum. Ipse est exoratio pro peccatis nostris» (I Joan. II, 1) ; ipse est via aeterna sine peccato; ipse est vita aeterna sine supplicio.