[vers. 2.] Aperiam, inquit, in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. A quo initio dicat, satis apparet in consequentibus. Non enim ex quo factum est coelum et terra, vel ex quo creatum est in primo homine genus humanum; sed ex quo populi congregatio quae adducta est ex Aegypto: ut sensus pertineat ad Asaph, quod interpretatur Congregatio. Sed utinam qui dixit, Aperiam in parabolis os meum, etiam intellectum nostrum in eas aperire dignetur! Si enim sicut os suum aperuit in parabolis, ita aperiret etiam ipsas parabolas; et sicut eloquitur propositiones, ita eloqueretur et earum expositiones; non hic aestuaremus: nunc vero ita obtecta et clausa sunt omnia, ut etiamsi ad aliquid ipso adjuvante, unde salubriter pascamur pervenire possimus, in sudore tamen vultus nostri edamus panem 10Gen. III, 19; et poenam definitionis antiquae, non corporis tantum, sed et cordis labore pendamus. Dicat ergo, et audiamus parabolas et propositiones.