[«vers.» 26.] Bene autem non ait, «Vivifica me» secundum meritum meum; sed ait, «secundum verbum tuum:» quod quid est aliud, nisi, secundum promissum tuum? Filius promissionis vult esse, non filius elationis; ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Hoc est enim verbum promissionis: «In Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine» 117Rom. IX, 7, 8 . Nam quid erat ipse per seipsum, in eo quod sequitur, confitetur: «Vias meas enuntiavi, et exaudisti me.» Nonnulli quidem codices habent, «vias tuas;» sed plures, et maxime graecis, «vias meas,» hoc est, malas. Nam hoc mihi videtur dicere, Peccata mea confessus sum, et exaudisti me, hoc est, ut dimitteres ea. «Doce me justificationes tuas.» Confessus sum vias meas, delesti eas; doce me tuas. Sic doce me, ut agam; non ut tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino quod «non noverat peccatum» 118II Cor. V, 21 , et intelligitur, non fecerat; sic et justitiam ille vere dicendus est nosse, qui facit. Proficientis haec oratio est. Nam utique si omnino non faceret, profecto illa superiora non diceret: «Servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.» Non ergo in quibus exercebatur, has vult a Domino discere; sed ab istis ad alias proficiendo, velut crescendo, desiderat pervenire.