TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, incidit in latrones. Non descenderet, et non incideret in latrones. Jam ergo Adam descendit, et incidit in latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Jesus Christus: illi enim dictum est, «Nonne verum dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?» Ille non dixit, Non sunt Samaritanus; sed dixit, «Ego daemonium non habeo» 27Joan. VIII, 48, 49 . Samarites enim interpretatur, Custos. Si diceret, Non sum Samaritanus; diceret, Non sum custos. Et quis alius custodiret? Deinde ponens similitudinem: «Transiit Samarites, et fecit cum illo misericordiam,» sicut scitis. Jacebat autem in via vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos contempsit: curavit nos, levavit in jumentum, in carne sua; perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario, id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, charitatem Dei et charitatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 28Matth. XXII, 37-40 . Dixit autem stabulario: «Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi» 29Luc. X, 30-37 . Amplius erogavit Apostolus; quia cum omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tanquam milites Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis laboravit, et annonas suas provincialibus donavit 30I Cor. IV, 12; I Thess. II, 7, 9; et II Thess. III, 8, 9 . Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus; ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.

Notes

  1. 27. Joan. VIII, 48, 49
  2. 28. Matth. XXII, 37-40
  3. 29. Luc. X, 30-37
  4. 30. I Cor. IV, 12; I Thess. II, 7, 9; et II Thess. III, 8, 9