TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres charissimi, «Spiritualibus spiritualia comparamus; animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei» 1I Cor. II, 13, 14 ; cavendum est ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei, scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter (quanquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et effundantur lapsu vestigia ejus, et dicat in corde suo, sine causa se Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit.» Adhuc possumus hic, et quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte quid sequitur: «Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.» Quomodo? Ut sit uxor ejus tanquam vinea fertilis in lateribus domus ejus, et filii ejus circumdent mensam ejus, tanquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero, aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia est, «Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.»

Notes

  1. 1. I Cor. II, 13, 14