TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quia dixit, Misericordia tua in coelo; ut et in terra esse sciatur, ait, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Magna est misericordia tua, et multiplex misericordia tua, Deus: et hanc das et hominibus et jumentis. Salus enim hominum a quo? A Deo. Numquid salus jumentorum a Deo non est? Qui enim fecit hominem, ipse fecit et jumenta; qui utrumque fecit, utrumque salvat: sed salus jumentorum temporalis est. Sunt autem qui pro magno hoc petunt a Deo quod dedit jumentis. Multiplicata est misericordia tua, Deus, ut non solum hominibus, sed et jumentis detur, quae datur hominibus, ista carnalis et temporalis salus.