TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui haec itaque facit, «Disponet sermones suos in judicio.» Facta ipsa sermones sunt quibus in judicio defendetur; quod ei non erit sine misericordia, quia et ipse fecit misericordiam. «Quoniam in aeternum non commovebitur:» qui ad dexteram segregatus audiet, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Neque enim aliqua illic eorum, nisi opera misericordiae commemorantur. Audiet ergo, «Venite, benedicti Patris mei;» quia «generatio rectorum benedicetur.» Sic, «In memoria aeterna erit justus: et ab auditu malo non timebit;» quod dici audiet iis qui a sinistris erunt, «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» 24Matth. XXV, 34, 41 .

Notes

  1. 24. Matth. XXV, 34, 41