[vers. 8-10.] Deus cum egredereris coram populo tuo. Egressus ejus intelligitur, cum apparet in operibus suis. Apparet autem non omnibus, sed eis qui noverunt opera ejus intueri. Non enim ea nunc opera dico, quae conspicua sunt omnibus, coelum, et terram, et mare, et universa quae in eis sunt; sed opera quibus educit compeditos in fortitudine, similiter amaricantes qui habitant in sepulcris, et facit eos unius moris habitare in domo. Sic egreditur coram populo suo, id est coram eis qui istam gratiam ejus intelligunt. Denique sequitur: Cum transires in deserto, terra mota est. Desertum erant Gentes, quae ignorabant Deum: desertum erat, ubi lex nulla ab ipso Deo data erat; ubi nulli Prophetae habitaverant, Dominumque esse venturum praedixerant. Cum ergo transires in deserto, cum praedicareris in Gentibus, terra mota est, terreni homines ad fidem excitati sunt. Sed unde mota est? Etenim coeli distillaverunt a facie Dei. Forsitan hic aliquis recolat illud tempus, quando in deserto Deus transibat coram populo suo, coram filiis Israel, die in columna nubis, nocte in fulgore ignis 32Exod. XIII, 21; et hoc esse sentiat quod coeli distillaverunt a facie Dei, quoniam manna pluit populo suo 33Id. XVI, 13; hoc etiam esse quod sequitur, Mons Sina a facie Dei Israel, pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae, quia in monte Sina locutus est Deus ad Moysen, quando Legem dedit 34Id. XIX, 18, etc.: ut manna sit pluvia voluntaria quam segregavit Deus haereditati suae, id est populo suo: quia solos eos ita pavit, non et caeteras Gentes: ut quod deinde dicit, Et infirmata est, ipsa haereditas infirmata intelligatur; quoniam murmurantes, manna fastidiosi respuerunt, desiderantes escas carnium, et ea quibus vesci in Aegypto consueverant 35Num. XI, 5, 6. Sed in his verbis si proprietas tantummodo litterae, non spiritualis requirendus est intellectus, oportet ut ostendatur secundum proprietatem corporalem, qui tunc compediti, quique etiam habitantes in sepulcris educti sunt in fortitudine. Deinde si ille populus, illa scilicet haereditas Dei, fastidio manna respuens infirmata est, non debuit sequi, Tu vero perfecisti eam; sed, Tu vero percussisti eam. Deo quippe offenso per illa murmura atque fastidia, ingens plaga secuta est 36Ibid., 33. Postremo illi omnes in eremo consternati sunt, nec quisquam eorum, praeter duos, terram meruit promissionis intrare 37Id. XIV, 29, 30. Quanquam etiamsi dicatur in filiis eorum haereditas illa perfecta, nos sensum spiritualem liberius tenere debemus. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis 38I Cor. X, 11; donec aspiraret dies, et removerentur umbrae 39Cant. II, 17.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 32. Exod. XIII, 21
- 33. Id. XVI, 13
- 34. Id. XIX, 18, etc.
- 35. Num. XI, 5, 6
- 36. Ibid., 33
- 37. Id. XIV, 29, 30
- 38. I Cor. X, 11
- 39. Cant. II, 17