[vers. 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Inimici mei sunt omnes iniqui; et tamen pro sceleribus suis usque ad confessionem torquentur: superavi ergo opprobrium eorum, cujus confessionem non mors sequitur, sed cruciatus insequitur. Et vicinis meis nimium: nimium hoc visum est eis qui jam propinquabant cognoscere te et tenere fidem quam teneo. Et timor notis meis: et ipsis notis meis exemplo horribilis tribulationis meae timorem incussi. Qui videbant me, foras fugiebant a me: quoniam non intelligebant interiorem et invisibilem spem meam, in exteriora et visibilia fugerunt a me.