[«vers. 15.] Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.» Apparebit in fine justitia tua et judicium tuum: nunc occulta sunt ista. Et de judicio tuo dicitur in alio psalmo, «Pro occultis filii» 32Psal. IX, 1 . Erit manifestatio judicii tui et justitiae tuae. Ponentur quidam ad dexteram, et quidam ad sinistram 33Matth. XXV, 33 : et expavescent infideles, cum viderint quod modo deridentes non credunt; gaudebunt justi, cum viderint quod modo non videntes credunt. «Justitia et judicium praeparatio sedis tuae:» utique in die judicii. Nunc ergo quid? «Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam.» Praeparationem sedis tuae, justitiam tuam et judicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et veritas tua: quid timeam in fine judicia tua, quando praecedente misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples promissa tua? «Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam.» Universae enim viae Domini misericordia et veritas 34Psal. XXIV, 10 .