[vers. 4.] Jam ergo perducti ad tabernaculum, et positi in monte sancto ejus, quam spem gerimus? Et introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare invisibile, quo non accedit injustus. Ad illud altare ille solus accedit, qui ad istud securus accedit: illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam. Et introibo ad altare Dei: de monte sancto ejus, et de tabernaculo ejus, de sancta Ecclesia ejus, introibo ad altare Dei sublime. Quale ibi sacrificium est? Ipse qui intrat, assumitur in holocaustum. Introibo ad altare Dei. Quid est quod dicit, ad altare Dei? Ad Deum qui laetificat juventutem meam. Juventus novitatem significat: tanquam diceret, Ad Deum qui laetificat novitatem meam. Laetificat novitatem meam, qui contristavit vetustatem meam. Incedo enim modo tristis in vetustate, tunc autem stabo gaudens in novitate. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quid est in cithara confiteri, et in psalterio confiteri? Non enim semper in cithara, nec semper in psalterio. Duo haec organa musicorum habent inter se distinctam discretamque rationem, dignam consideratione et commendatione memoriae. Utrumque hoc manibus portatur et tangitur, et significat opera quaedam nostra corporalia. Utrumque bonum, si quis norit psallere, si quis norit citharizare. Sed quia psalterium istud organum dicitur, quod de superiore parte habet testudinem; illud scilicet tympanum et concavum lignum cui chordae innitentes resonant: cithara vero idipsum lignum cavum et sonorum ex inferiore parte habet: discernenda sunt opera nostra, quando in psalterio sint, quando in cithara, utraque tamen placita Deo et suavia ejus auditui. Quando ergo ex praeceptis Dei aliquid agimus, jussis ejus obtemperantes et obaudientes ad implenda praecepta ejus; ubi facimus et non patimur, psalterium est. Faciunt enim ita et Angeli: non enim aliquid patiuntur. Cum autem aliquid patimur tribulationum, tentationum, scandalorum in hac terra; quia non patimur nisi ex inferiore parte, id est ex eo quod mortales sumus, ex eo quod primae nostrae causae quiddam tribulationum debemus, et quia patimur multa ab eis qui non sunt desuper, cithara est. Venit enim sonus suavis ex inferiore parte: patimur et psallimus, vel potius cantamus et citharizamus. Quando dicebat Apostolus evangelizare se, et praedicare Evangelium toto orbe terrarum ex praecepto Dei; quia illud Evangelium se non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum accepisse dicebat 15Gal. I, 12, desuper sonabant chordae: cum vero dicebat, Gloriamur in tribulationibus; scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem 16Rom. V, 3 et 4 ; cithara sonabat ex inferiore quidem, sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Si autem in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. Quare ergo modo dixit: Confitebor tibi in cithara? Propter illud quod dixerat: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur enim quiddam ex inferiore afflictione, et in eo ipso tamen volebat placere Deo, et gratias gestiebat agere Deo, fortis in tribulationibus: et quia sine tribulatione esse non poterat, patientiam Deo debebat, Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.