Sed ad causam praesentem jam veniamus, si placet. Vox est enim illa dulcis et nota auribus Ecclesiae, vox Domini nostri Jesu Christi, et vox corporis ejus, vox Ecclesiae laborantis, peregrinantis in terra, inter maledicentium et adulantium pericula viventis. Non timebis comminatorem, si non amas adulatorem. Attendit ergo ille cujus haec vox est, et vidit omnes loqui justitiam. Quis enim audet non loqui eam, ne dicatur injustus? Cum ergo tanquam audiret omnium voces, et intenderet omnium labia, clamabat ad eos: Si vere utique justitiam loquimini, si non falso justitiam loquimini, si non aliud in labiis perstrepit, aliud celatur in cordibus, recta judicate, filii hominum. Audi ex Evangelio propriam vocem, eamdem ipsam quae in hoc psalmo est. Hypocritae, ait Dominus Pharisaeis, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum 6Matth. XII, 34, 33 . Quid te vis dealbare, paries lutee? Novi interiora tua, non fallor tectorio tuo: novi quid praetendas, novi quid tegas. Neque enim opus ei erat, ait evangelista, ut quisquam ei perhiberet testimonium de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine 7Joan. II, 25 . Sciebat quid esset in homine, qui fecerat hominem, et homo factus erat ut quaereret hominem. Videte ergo si non sequuntur se voces istae: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum istis mali? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Nonne justitiam locuti estis, quando dixistis: Magister, scimus quia justus es, et nullius personam accipis 8Matth. XXII, 16 ? Quare dolum in corde tegebatis? quare imaginem Caesaris Creatori vestro ostendebatis, et ejus imaginem in vestris cordibus delebatis? Nonne auditum est quid locuti fueritis, et expertum est quemadmodum judicaveritis? Nonne vos crucifixistis eum quem justum esse dixeratis? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Utquid audio locutionem vestram, Scimus quia justus es; cum praevideam judicium vestrum, Crucifige, crucifige? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Quid enim fecistis saeviendo adversus Deum qui homo erat, et occidendo regem vestrum? Non enim ideo rex non erat futurus, quia occisus est a vobis resurrecturus. In titulo ubi scriptum erat, Rex Judaeorum, posito super crucem Domini, linguis tribus, hebraica, graeca, latina 9Luc. XXIII, 38, noverat dicere judex homo, Quod scripsi, scripsi: et Deus non noverat dicere, Quod scripsi, scripsi? Prorsus rex vester est: vivus, rex vester est; occisus, rex vester est. Ecce resurrexit, et in coelo rex vester est: ecce venturus est; vae vobis, quia rex vester est. Ite nunc, et loquimini justitiam, et nolite recta judicare, filii hominum. Non vultis recte judicare, recte judicabimini. Vivit enim ille rex vester, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. 10Rom. VI, 9. Ecce venit; redite, praevaricatores, ad cor 11Isai. XLVI, 8 . Ecce veniet, corrigimini antequam veniat, praevenite faciem ejus in confessione 12Psal. XCIV, 2. Ecce veniet; rex vester est. Recordamini titulum super crucem. Si non eum videtis scriptum, manet tamen: in terra non legitur, sed in coelo servatur. Putatis enim illam inscriptionem fuisse corruptam? Et quid ait titulus psalmi hujus? In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Non ergo corrumpitur illa inscriptio tituli. Rex vester est Christus, quia omnium rex Christus: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 13Psal. XXI, 29 . Si ergo rex est, ecce, antequam veniat, dicit vobis: Adhuc loquor, inquit, nondum judico; qui sic clamo comminando, nolo ferire judicando. Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 6. Matth. XII, 34, 33
- 7. Joan. II, 25
- 8. Matth. XXII, 16
- 9. Luc. XXIII, 38
- 10. Rom. VI, 9
- 11. Isai. XLVI, 8
- 12. Psal. XCIV, 2
- 13. Psal. XXI, 29