Denique adjungit, Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: eosdem ipsos qui usque ad sanguinem fuerant pro fide evangelica certaturi, etiam canes vocans, tanquam pro suo Domino latrantes. Non illos canes, de quibus dicit Apostolus, Cavete canes 164Philipp. III, 2 : sed illos qui edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Hoc enim confessa Chananaea meruit audire: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis 165Matth. XV, 28 . Canes laudabiles, non detestabiles; fidem servantes domino suo, et pro ejus domo contra inimicos latrantes. Non enim tantummodo canum dixit, sed canum tuorum; nec eorum dentes, sed lingua laudata est: quoniam non utique frustra, nec sine magno sacramento Gedeon solos eos jussus est ducere, qui fluminis aquam sicut canes lamberent; talesque non amplius quam trecenti in tanta multitudine inventi sunt 166Judic. VII, 5, 6. In quo numero crucis signum est propter τ litteram, quae in graecis numerorum notis trecentos significat. De talibus canibus et in alio psalmo dicitur: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes 167Psal. LVIII, 15 . Nam et quidam canes reprehensi sunt a propheta Isaia, non ideo quod canes essent, sed quod latrare nescirent, et dormitare amarent 168Isai. LVI, 10. Ubi utique demonstravit, quia si vigilarent et pro domino suo latrarent, laudabiles canes essent: sicut laudantur isti de quibus dicitur, Lingua canum tuorum. Quos tamen Propheta ex inimicis futuros esse praedixit, per illam scilicet conversionem de qua superius loquebatur. Unde et ille psalmus: Convertentur, inquit, ad vesperam, et famem patientur ut canes. Deinde veluti quaerentibus unde hoc illis tantum bonum, ut canes ejus fierent, cujus fuerant inimici; responsum est, ab ipso. Sic enim legitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ipsius utique dilectione, ipsius misericordia, ipsius gratia. Nam quando id possent a seipsis? Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus 169Rom. V, 10: ad hoc et Domini fuit exitus mortis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 164. Philipp. III, 2
- 165. Matth. XV, 28
- 166. Judic. VII, 5, 6
- 167. Psal. LVIII, 15
- 168. Isai. LVI, 10
- 169. Rom. V, 10