Et quid tibi praestitit? quid tibi fecit? Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto limi: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Magna bona praestitit, et adhuc debitor est: sed qui haec reddita jam tenet, de caeteris credat, qui credere debuit et antequam aliquid sumeret. Rebus etiam ipsis persuasit nobis Dominus noster fidelem se esse promissorem, largum datorem. Quid ergo nunc fecit? Eduxit me de lacu miseriae. Quis est lacus miseriae? Profunditas iniquitatis, ex carnalibus concupiscentiis. Hoc est enim, et de luto limi. Unde te eduxit? De profundo quodam. Unde in alio psalmo clamabas: De profundis clamavi ad te, Domine 9Psal. CXXIX, 1 . Et qui jam de profundo clamant, non penitus in profundo sunt: clamor ipse jam levat. Sunt alii profundius in profundo, qui nec sentiunt se esse in profundo. Tales sunt superbi contemptores, non pii deprecatores, non lacrymosi clamatores: sed tales, quales alio loco Scriptura designat: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit 10Prov. XVIII, 3 . Cui enim parum est esse peccatorem, nisi etiam non sit peccatorum suorum confessor, sed defensor, altius in profundo est. Ille autem qui de profundo exclamavit, jam ab imo profundi caput ut clamaret levavit: auditus est, eductus est de lacu miseriae, et de luto limi. Jam habet fidem, quam non habebat; habet spem, sine qua erat; in Christo ambulat, qui in diabolo errabat. Ideo enim, Posuit, inquit, supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Petra autem erat Christus 11I Cor. X, 4. Simus super petram, dirigantur gressus nostri: opus est tamen adhuc ut ambulemus, ut ad aliquid perveniamus. Nam Paulus apostolus, jam super petram, jam directis pedibus suis, quid dicebat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego non arbitror me apprehendisse. Quid ergo tibi praestitum est, si non apprehendisti? Unde gratias agis, cum dicis: Sed misericordiam consecutus sum 12I Tim. I, 13 ? Quia directi sunt pedes, quia jam supra petram ambulat. Quid enim ait? Unum autem quae retro oblitus. Quae retro? Lacus miseriae. Quid est, retro? Limus luti, concupiscentiae carnales, tenebrae iniquitatum. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non se diceret extentum, si jam pervenisset. Extenditur enim animus desiderio rei concupitae, non laetitia consecutae. In ea quae ante sunt, inquit, extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu 13Philip. III, 12, 13 . Currebat, sequebatur ad palmam. Et alio loco jam proximus palmae, Cursum, inquit, consummavi. Quando ergo dicebat, Sequor ad palmam supernae vocationis, quia jam pedes ejus in petra directi erant, jam viam bonam ambulabat: habeat unde gratias ageret, habebat quod peteret, gratias agens de acceptis, petens debita. De quibus acceptis? De indulgentia peccatorum, de illuminatione fidei, de robore spei, de flamma charitatis. Unde autem adhuc Dominum debitorem tenebat? De caetero, inquit, superest mihi corona justitiae. Adhuc ergo mihi aliquid debetur. Quid debetur? Corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex 14II Tim. IV, 7, 8 . Primo benignus pater, ut erueret de lacu miseriae, ut donaret peccata, ut liberaret de luto limi: postea justus judex, reddens bene ambulanti quod promisit, cui primo ut bene ambularet donavit. Reddet ergo justus judex: sed quibus? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 15Matth. X, 22, et XXIV, 13 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 9. Psal. CXXIX, 1
- 10. Prov. XVIII, 3
- 11. I Cor. X, 4
- 12. I Tim. I, 13
- 13. Philip. III, 12, 13
- 14. II Tim. IV, 7, 8
- 15. Matth. X, 22, et XXIV, 13