Ergo fuit generatio sub Adam, transiit. Nati sunt inde quidam futuri participes aeternitatis Dei etiam illo tempore: inde enim Abel, inde Seth, inde Enoch. Transiit illa generatio, venit diluvium, remansit una domus. Et illa generatio dedit aliquos, ipsum Noe, et tres filios ejus, et tres nurus ejus: in tota enim domo ista octonaria solus unus peccator inventus est. Accessit numerus superiori generationi. Deinde de tribus filiis Noe, tanquam de tribus mensuris farinae, impletus est orbis. Electus est Abraham, Isaac, et Jacob; sancti viri, patriarchae, placuerunt Deo 93Gen. IV-XXVIII . Dedit et illa generatio sequentes etiam generantes, dederunt Prophetas, dederunt praecones Dei. Venit etiam postea et ipse Dominus noster Jesus Christus, misit fermentum in tres mensuras farinae, quousque fermentaretur totum 94Matth. XIII, 33 . Temporibus in terra carnis illius fuerunt Apostoli, fuerunt sancti; post illos alii sancti: et nunc in nomine Christi quicumque sunt sancti, et post nos quicumque erunt, et usque in finem saeculi quicumque sancti. De tot generationibus colliges omnes sanctas proles omnium generationum, et facies inde unam generationem: «In» ista «generatione generationum anni tui,» id est, aeternitas illa in illa generatione erit, quae de omnibus generationibus colligitur, et in unam redigitur; ipsa particeps erit aeternitatis tuae. Caeterae generationes implendis temporibus generantur, ex quibus illa in aeternum regeneratur; mutata vivificabitur, erit idonea portare te, vires accipiens a te. «In generatione generationum anni tui.»