Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Qui proximi appropinquaverunt, et qui proximi a longe steterunt? Proximi erant Judaei, quia cognati erant: appropinquaverunt, et quando crucifixerunt. Proximi et Apostoli: et tamen ipsi a longe steterunt, ne cum illo paterentur. Potest etiam hoc sic intelligi: Amici mei, id est, qui se finxerunt amicos meos. Amicos enim se finxerunt, quando dixerunt. Scimus quia in veritate viam Dei doces 44Id. XXII, 16 : quando illum tentare voluerunt, utrum solvendum esset tributum Caesari, quando illos convicit ore ipsorum, amici videri volebant: sed non illi erat opus ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine 45Joan. II, 25: adeo ut cum amica verba dixissent, responderet eis, Quid me, inquit, tentatis hypocritae 46Matth. XXII, 18 ? Ergo Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Nostis quid dixi. Proximos dixi qui appropinquaverunt, et tamen a longe steterunt. Appropinquaverunt enim corpore, sed longe steterunt corde. Qui tam propinqui corpore, quam qui in crucem levaverunt? Qui tam longe corde, quam qui blasphemaverunt? Audite istam longinquitatem ab Isaia propheta, videte istam propinquitatem et longinquitatem: Populus hic labiis me honorat: ecce propinquat corpore: Cor autem eorum longe est a me 47Isai. XXIX, 13 . Iidem propinqui, iidem longinqui: propinqui labiis, longinqui corde. Verumtamen quia longe steterunt timentes Apostoli, absolutius et planius de illis accipimus, ut alios propinquasse, alios longe stetisse intelligamus: quandoquidem et Petrus qui audacius secutus fuerat, ita adhuc longe erat, ut interrogatus et perturbatus, ter negaret Dominum, cum quo se moriturum esse promiserat 48Matth. XXVI, 70. Qui postea ex longinquo ut propinquus fieret, audivit post resurrectionem, Amas me? et dicebat, Amo 49Joan. XXI, 17 . Et dicendo propinquabat, qui negando longe factus erat, donec trina voce amoris, solveret trinam vocem negationis. Et proximi mei a longe steterunt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 44. Id. XXII, 16
- 45. Joan. II, 25
- 46. Matth. XXII, 18
- 47. Isai. XXIX, 13
- 48. Matth. XXVI, 70
- 49. Joan. XXI, 17