TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et qui sunt dies tui, quoniam dixisti, «In diebus meis invocavi?» an forte illi quibus venit plenitudo temporis, et misit Deus Filium suum 7Galat. IV, 4 , qui jam dixerat, «Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te» 8Isai. XLIX, 8 ? Audisti ex ore praedicatoris venientis ad te pedibus speciosis, «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis» 9II Cor. VI, 2 : et credidisti, et in diebus tuis invocasti, et dixisti, «O Domine, erue animam meam.» Sunt quidem ista: sed dies meos magis, inquit, possum dicere dies miseriae meae, dies mortalitatis meae, dies secundum Adam, plenos laboris et sudoris, dies secundum vetustatem putredinis. Ego enim jacens, «infixus in limo profundi» 10Psal. LXVIII, 3 , et in alio psalmo exclamavi, «Ecce veteres posuisti dies meos» 11Psal. XXXVIII, 6 : «in» his «diebus meis invocavi.» Distant quippe dies mei a diebus Domini mei. Dies meos dico, quos ipse mihi feci privata audacia, qua deserui eum: et quoniam ubique ipse regnat, et est omnipotens atque omnitenens, merui carcerem; id est, ignorantiae tenebras, et compedes mortalitatis accepi. «In» his «diebus meis invocavi;» quia ego et alibi clamo, «Educ de carcere animam meam» 12Psal. CXLI, 8 : et quoniam in die salutis, quam mihi praestitit, adjuvit me; intrat in conspectum ejus gemitus compeditorum 13Psal. LXXVIII, 11 . In his enim diebus meis, «Circumdederunt me dolores mortis; pericula inferni invenerunt me:» quae nisi aberrantem abs te non invenirent me. Nunc autem illa me invenerunt: ego vero ea non inveniebam, qui gaudebam prosperis saeculi, in quibus plus fallunt pericula inferni.

Notes

  1. 7. Galat. IV, 4
  2. 8. Isai. XLIX, 8
  3. 9. II Cor. VI, 2
  4. 10. Psal. LXVIII, 3
  5. 11. Psal. XXXVIII, 6
  6. 12. Psal. CXLI, 8
  7. 13. Psal. LXXVIII, 11