TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Non est Deus in conspectu ejus, contaminantur viae ejus in omni tempore. Qui novit vel quid gaudeat, vel quid laetetur in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis; cum magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur. Quantam ergo poenam patitur qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu ejus, et contaminentur viae ejus in omni tempore, id est, cogitationes et consilia ejus immunda sint! Auferuntur judicia tua a facie ejus. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non judicet Deus, et sic auferuntur judicia Dei a facie ejus, cum haec ipsa sit magna damnatio. Et omnium inimicorum suorum dominabitur. Ita enim traditur, quod reges omnes superaturus sit, et solus regnum obtenturus; quando etiam secundum Apostolum, qui de illo praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus 54II Thess. II, 4 .

Notes

  1. 54. II Thess. II, 4