Ergo ille quia a vigilia matutina resurrexit, coepit anima nostra ex hoc sperare: et quousque? «Usque in noctem;» quousque moriamur. Omnis enim mors nostra carnalis, quasi somnus est. Coepisti sperare ex quo resurrexit Dominus, noli deficere sperare quousque exeas ab hac vita. Nam si non usque ad noctem speraveris, deletur totum quod speraveras. Sunt enim homines qui incipiunt sperare, sed non perseverant usque ad noctem. Incipiunt pati tribulationes aliquas, incipiunt pati tentationes, vident homines malos et iniquos felicitate pollere temporali: et quoniam talia sperabant de Domino, ut hic essent felices, attendunt eos qui scelera fecerunt, habere quod ipsi habere desiderabant; et deficiunt pedes eorum, et desinunt sperare. Quare? Quia non a vigilia matutina coeperunt sperare. Quid est hoc? Non hoc coeperunt sperare de Domino, quod praecessit in Domino ab illa vigilia matutina: sed sperabant de Domino, ut si essent christiani, haberent plenam domum frumento, vino, oleo, argento, auro; nullus eorum moreretur immaturus; si quis non haberet filios, acciperet; si uxorem non duxisset, duceret; non abortiret non solum aliqua mulier in domo ejus, sed nec pecus ejus; non acescerent cupae ejus, non grandinaretur vinea ejus. Qui sic sperabat in Dominum, animadvertit his rebus abundare eos qui non colunt Dominum, et defecerunt pedes ejus 12Psal. LXXII, 2, 3 , et non speravit usque ad noctem; quia non coepit a vigilia matutina sperare.