TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Titulus ejus est, «In finem, filiis Core, Psalmus.» Finem non intelligamus, nisi quem dicit Apostolus, «Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti» 1Rom. X, 4 . Ergo cum primo in titulo Psalmi posuit, «In finem;» direxit cor nostrum in Christum. In illum si intendamus, non errabimus; quia ipse est veritas quo festinamus, et ipse est via per quam curramus 2Joan. XIV, 6 . Quid est, «filiis Core?» Interpretatur Core ex verbo hebraeo in latinum Calvus. Ergo «filiis Core,» filiis calvi. Quis est iste calvus? Non ut irrideamus illum, sed ut ploremus ante illum. Nam irriserunt quidam, et a daemonibus vastati sunt: quomodo in Regnorum libro calvum Elisaeum irriserunt pueri, dicebantque post illum, «Calve, calve;» processerunt ursi de silva, et comederunt pueros male ridentes 3IV Reg. II, 23, 24 , et plangendos a parentibus suis. Significavit hoc factum prophetia quadam, futurum Dominum nostrum Jesum Christum. Ille enim a Judaeis irridentibus velut calvus irrisus est, quia in Calvariae loco crucifixus est 4Matth. XXVII, 31 . Nos autem si in illum crediderimus, filii ipsius sumus. Nobis ergo cantatur iste psalmus, ubi inscribitur, «filiis Core:» sumus enim filii sponsi 5Matth. IX, 15 . Ille quippe sponsus, dans arrham sponsae suae, sanguinem suum et Spiritum sanctum, quo locupletavit nos interim in ista peregrinatione; adhuc autem servat nobis occultas divitias suas. Unde enim tale pignus dedit, quid est quod servat?

Notes

  1. 1. Rom. X, 4
  2. 2. Joan. XIV, 6
  3. 3. IV Reg. II, 23, 24
  4. 4. Matth. XXVII, 31
  5. 5. Matth. IX, 15