[«vers.» 71.] «Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas.» Vicinum aliquid et superius jam dixerat, «Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi.» Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait, «Propterea eloquium tuum custodivi;» hic autem, «Ut discam justificationes tuas:» satis significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat; et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod «non noverat peccatum» 256II Cor. V, 21 . Noverat ergo quadam notitia, et rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et justificationes Dei multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo hic ergo intelligendus est dixisse, «Ut discam justificationes tuas;» ea notitia qua fiunt.