Multae autem possunt intelligi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Judaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est justo, dicens, «Numquid gratis colit Job Dominum» 418Job I, 9 ? Quorum omnium calumniae superborum tanquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac jubente exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno 419Num. XXI, 9; Joan. III, 14 , ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait, «Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.» Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati 420Rom. VIII, 3 , peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso 421II Cor. V, 21 . In hujus igitur eloquium justitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo desiderat gratiam.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 418. Job I, 9
- 419. Num. XXI, 9; Joan. III, 14
- 420. Rom. VIII, 3
- 421. II Cor. V, 21