[vers. 9.] Infirmatus sum et humiliatus sum usque nimis. Qui recordatur altitudinem sabbati, ipse videt quantum sit humiliatus. Nam qui non potest cogitare quae sit illa quietis altitudo, non videt ubi nunc sit. Propterea alius psalmus dixit, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum 29Psal. XXX, 23 . Assumpta enim mente vidit nescio quid sublime, et quod vidit nondum ibi totus erat: et quadam, si dici potest, quasi coruscatione facta luminis aeterni, ubi sensit non se ibi esse, quod potuit utcumque intelligere, vidit ubi esset, et quemadmodum malis humanis infirmatus et coarctatus esset: et ait, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Tale est nescio quid quod vidi in ecstasi, ut inde sentiam quam longe sum, qui nondum ibi sum. Jam ibi erat qui dixit assumptum se in tertium coelum, et ibi audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui. Sed revocatus est ad nos, ut gemeret prius perficiendus in infirmitate, et sic postea indueretur virtute: animatus tamen, quia vidit aliquid rerum illarum pro dispensatione officii sui, adjecit dicens, Audivi ineffabilia verba, quae non licet homini loqui 30II Cor. XII, 2-10 . Jam ergo quid opus est ut a me aut a quoquam quaeratis quae non licet homini loqui: si illi non licuit loqui, cui licuit audire? Plangamus tamen et gemamus in confessione, agnoscamus ubi simus, recordemur sabbatum, et patienter exspectemus quod ille promisit, qui nobis et in se ipso exemplum patientiae demonstravit. Infirmatus sum et humiliatus sum usque nimis.