TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Plures autem codices latini, et maxime graeci ita distinctos versus habent, ut non sit in eis unus versiculus, Deo regna terrae; sed, Deo, in fine sit versus superioris, atque ita dicatur, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, ac deinde sequatur in alio versu, Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Qua distinctione, multorum codicum et auctoritate digniorum consonantia, sine dubio praeferenda, fides commendari mihi videtur, quae opera praecedit: quia sine bonorum operum meritis per fidem justificatur impius, sicut dicit Apostolus, Credenti in cum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam 197Rom. IV, 5 ; ut deinde ipsa fides per dilectionem incipiat operari. Ea quippe sola bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Haec autem necesse est antecedat fides, ut inde ista, non ab istis incipiat illa; quoniam nullus operatur per dilectionem Dei, nisi prius credat in Deum. Haec est fides, de qua dicitur: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur 198Gal. V, 6 . Haec est fides, de qua ipsi Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei 199Cant. IV, 8, sec. LXX . Venit enim tanquam currus Dei in millibus laetantium, prosperum iter habens, et pertransiit de hoc mundo ad Patrem 200Joan. XIII, 1: ut fiat in ea quod sponsus ipse dicit, qui transiit de hoc mundo ad Patrem, Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum 201Id. XVII, 24 ; sed ab initio fidei. Quia ergo ut bona opera sequantur, praecedit fides, nec ulla sunt bona opera, nisi quae sequuntur praecedentem fidem: nihil aliud videtur dictum, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, nisi, Aethiopia credet Deo. Sic enim praeveniet manus ejus, id est opera ejus. Cujus, nisi ipsius Aethiopiae? Quia hoc in graeco non est ambiguum: ejus quippe ibi feminino genere apertissime positum est. Ac per hoc nihil aliud dictum est, quam Aethiopia praeveniet manus suas Deo, id est, credendo in Deum praeveniet opera sua. Existimo enim, inquit Apostolus, justificari hominem per fidem sine operibus Legis. An Judaeorum Deus tantum? nonne et Gentium [202Rom. III, 28 et 29 ? Sic ergo Aethiopia, quae videtur extrema Gentium, justificatur per fidem sine operibus Legis. Non enim, ut justificetur, de Legis operibus gloriatur; nec praeponit fidei merita sua, sed fide praevenit opera sua. Plures sane codices non habent, manus, sed, manum; quod tantumdem valet, quoniam pro operibus positum est. Mallem autem latini interpretes sic transtulissent: Aethiopia praeveniet manus suas, vel manum suam Deo ; quoniam planius hoc esset, quam quod nunc dictum est, ejus: et salva veritate fieri posset, quia in graeca lingua id pronomen αὐτῆς, non solum ejus, sed etiam suam vel suas potest intelligi: suam ergo, si manum; suas autem, si manus. Nam quod est in graeco, χεῖρα αὐτῆς, quod plures codices habent, et manum ejus, et manum suam, potest intelligi: quod vero rarum est in codicibus graecis, χειρὰς αὐτῆς, et manus ejus, et manus suas latine potest dici.

Notes

  1. 197. Rom. IV, 5
  2. 198. Gal. V, 6
  3. 199. Cant. IV, 8, sec. LXX
  4. 200. Joan. XIII, 1
  5. 201. Id. XVII, 24
  6. 202. Rom. III, 28 et 29