TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 14.] Jam verba Dei ad Ecclesiam: «Quoniam» «in me speravit, eruam eum.» Non solum ergo caput, quod modo sedet in coelo, quia altissimum posuit refugium suum, ad quod non accedent mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo ejus; sed et nos qui laboramus in terra, et adhuc in tentationibus vivimus, quorum gressus timentur, ne in laqueos incidant, audiamus vocem Domini Dei nostri consolantis nos, et dicentis nobis: «Quoniam in me speravit, eruam eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.»