TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 21.] Ne avertatur humilis confusus. Illos enim superbia confudit. Egenus et inops laudabunt nomen tuum. Videtis, fratres, quam debeat dulcis esse paupertas: videtis pauperes et inopes pertinere ad Deum; sed pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 80Matth. V, 3. Qui sunt pauperes spiritu? Humiles, trementes verba Dei, confitentes peccata sua; non de suis meritis, nec de sua justitia praesumentes. Qui sunt pauperes spiritu? Qui quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando mali, se accusant. Super quem requiescet Spiritus meus, ait propheta, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea 81Isai. LXVI, 2 ? Jam ergo Asaph intellexit; jam terrae non haeret, jam promissa terrena ex Veteri Testamento non expetit: mendicus tuus factus est, pauper tuus factus est; fluvios tuos sitit, quia sui siccati sunt. Quia ergo talis factus est, non fraudetur spe: quaesivit manibus nocte coram te; non decipiatur 82Psal. LXXVI, 3. Ne avertatur humilis confusus: egenus et inops laudabunt nomen tuum. Confitentes peccata sua, laudabunt nomen tuum; desiderantes aeterna promissa tua, laudabunt nomen tuum: non de temporalibus turgidi, non de propria justitia in superbiam elati et inflati, non ipsi; sed qui? Egenus et inops laudabunt nomen tuum.

Notes

  1. 80. Matth. V, 3
  2. 81. Isai. LXVI, 2
  3. 82. Psal. LXXVI, 3