[«vers. 17.] Nisi quia Dominus,» inquit, «adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea.» Prope rueram in illam fossam quae paratur peccatoribus: hoc est, «paulo minus in inferno habitaverat anima mea.» Quia jam nutabat, jam prope consentiebat, respexit ad Dominum. Ut puta, verbi gratia, insultabatur illi, ut faceret iniquitatem. Aliquando enim congregant se mali, et insultant bonis; maxime si fuerint illi plures, et ceperint illum unum, quomodo aliquando multa palea est circa unum granum (tunc non erunt simul cum fuerit massa ventilata): capitur inter multos iniquos ille, insultatur illi, circumvenitur; superponere se volunt illi, exagitant quasi justum, et insultant quasi de ipsa justitia: Magnus, inquiunt, apostolus; in coelum volasti, quomodo Elias. Faciunt homines ista, ita ut aliquando attendens ad linguam humanam, erubescat esse bonus inter malos. Resistat ergo malis; sed non de viribus suis, ne efficiatur superbus, cum vult evadere superbos, et augeat numerum superborum. Sed quid dicat? «Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea.»