TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est hoc quod ait, «Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar?» Habet epulas suas cor pium, habet epulas suas cor superbum: nam propter cibos ipsos cordis superbi, ideo dixit, «insatiabili corde.» Cor superbum unde pascitur? Si superbus est, invidus est: aliter esse non potest. Superbia, mater invidentiae est: non potest nisi generare hanc, et cum illa semper esse. Omnis ergo superbus, invidus est: si invidus est, malis alienis pascitur. Unde dicit Apostolus: «Si mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini» 22Galat. V, 15. Videtis ergo comedentes; nolite his convesci, fugite tale convivium; neque enim se satiant gaudendo de malis alienis, quia insatiabili corde sunt. Cave ne capiaris in epulis eorum laqueo diaboli. Cibis talibus pascebantur Judaei, quando crucifixerunt Dominum: sed quia pascebantur tanquam de poena Domini. 23Nam et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus. Dicebant enim, cum viderent eum pendnetem in cruce, insultantes, quia insatiabiles corde erant; dicebant ergo: «Si Filius Dei est, descendat de cruce; alios salvavit, se salvare non potest» 24Matth. XXVII, 40, 42 . Pascebantur cibo crudelitatis suae, et ille pascebatur cibo misericordiae suae. «Pater,» inquit, «ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» 25Luc. XXIII, 34 . Illi ergo habebant alias epulas, ille alias. Sed quid dictum sit de mensa superborum, audite: «Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum» 26Psal. LXVIII, 23 . Pasti sunt, capti sunt. Quomodo enim aves ad muscipulam, aut pisces ad hamum pascuntur, sed capiuntur; sic et ipsi. Habent ergo impii epulas suas, habent et pii epulas suas. Audi epulas piorum: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» 27Matth. V, 6 . Si ergo pius pascitur cibo justitiae, et impius superbiae; non mirum si insatiabilis corde. Pascitur cibo iniquitatis: noli pasci cibo iniquitatis, et non tibi convescitur superbus oculo e insatiabilis corde. 10 [«vers.» 6.] Et unde tu pascebaris? et quid te delectabat, ubi ille tibi non convescebatur? «Oculi mei,» inquit, «super fideles terrae, ut considerent hi mecum.» Dominus dicit, «Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum:» id est, ut mecum sederent. Quomodo sederent? «Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel» 28Id. XIX, 28 . Judicant fideles terrae, quibus dicitur: «Nescitis quia angelos judicabimus» 29I Cor. VI, 3 ? «Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Mihi» ait, non sibi. Multi enim ministrant Evangelium, sed sibi ministrant; quia sua quaerunt, non quae Jesu Christi 30Philipp. II, 21 . Quid est, Christo ministrare? Ea quae Christi sunt quaerere. Et quidem quando mali annuntiant Evangelium, alii salvantur, illi puniuntur. Dictum est enim: «Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite» 31Matth. XXIII, 3 . Non timeas ergo quando a malo audis Evangelium. Vae illi qui sibi ministrat, id est, qui sua ibi quaerit: tu. Christi accipe. «Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.»

Notes

  1. 22. Galat. V, 15.
  2. 23. Nam et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus.
  3. 24. Matth. XXVII, 40, 42
  4. 25. Luc. XXIII, 34
  5. 26. Psal. LXVIII, 23
  6. 27. Matth. V, 6
  7. 28. Id. XIX, 28
  8. 29. I Cor. VI, 3
  9. 30. Philipp. II, 21
  10. 31. Matth. XXIII, 3