«Benedixit filios tuos in te.» Non vagantur foris, non peregrinantur; intus gaudent, intus laudant, intus benedicuntur; intus non parturiunt, quia jam neminem pariunt. Filii sunt, sancti sunt: isti filii sancti jam laudantes et gaudentes, parturiti et parti sunt matre charitate, inclusi sunt colligente charitate. Audi charitatem parturientem illos: qua praeditus Paulus apostolus, non solum paternum, sed et maternum cor gerens in filios, «Filii mei,» inquit, «quos iterum parturio» 30Gal. IV, 19 . Cum Paulus eos parturiebat, charitas parturiebat: cum charitas eos parturiebat, Dei Spiritus parturiebat; charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 31Rom. V, 6 . Ergo colligat quos parturivit et peperit. Modo jam intus filii sunt, securi sunt: volarunt de nido timoris, volarunt in coelestia, volarunt in aeterna; jam nihil metuunt temporale.