[«vers.» 37.] Adjungit autem etiam hoc laudibus Dei, quod argento et auro ditatos Israelitas eduxit ex Aegypto; quia et ipsi tales erant, qui nondum possent contemnere laborum suorum licet temporalem, tamen debitam justamque mercedem: nec in eo quod Aegyptios deceperunt, a quibus sibi ut commodaretur aurum argentumque petiverunt, putandus est Deus hujusmodi dolos, eis qui sursum cor habent, vel jubere, vel, si fecerint, approbare. Magis enim per illa Dei verba, utique ab illo qui cor eorum videbat et cupiditates examinabat, permissi sunt facere ista, quam jussi: non tamen sine aliquo provectu animae carnalis, quod et his fecerunt qui talia jure passi sunt, et quamvis per dolum, ab iniquis hominibus tamen quod sibi reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem Aegyptiorum iniquitate, sic istorum infirmitate, ad id quod opus erat illis factis figurandum et praenuntiandum divine usus est Deus. «Et eduxit eos in argento et auro.» Et ista locutio Scripturarum est. Pro eo quippe dictum est, «in argento et auro,» ac si diceretur, cum argento et auro. «Et non erat in tribubus» «eorum infirmus:» sed corpore, non animo. Etiam hoc magnum Dei beneficium fuit, ut in illa necessitate migrandi nullus esset aegrotus.