TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9, 10.] Reges eos in virga ferrea: in inflexibili justitia. Et tanquam vas figuli conteres eos ; id est, conteres in eis terrenas cupiditates, et veteris hominis lutulenta negotia, et quidquid de peccatore limo contractum atque inolitum est. Et nunc, reges, intelligite: et nunc, id est jam innovati, jam contritis luteis tegumentis, id est carnalibus vasis erroris quae ad praeteritam vitam pertinent: nunc intelligite jam reges, id est, jam valentes regere quidquid in vobis servile atque bestiale est; et jam valentes pugnare, non quasi aeret caedentes, sed castigantes vestra corpora, et servituli subjicientes 5I Cor. IX, 26, 27. Erudimini, omnes qui judicatis terram. Hoc idem repetitum est: erudimini, pro eo quod dictum est, intelligite; qui judicatis autem terram, pro eo quod dictum est, reges. Spirituales enim significat qui judicant terram: inferius enim nobis est, quidquid judicamus; quidquid autem infra spiritualem hominem est, merito terra nominatur, quia terrena labe sauciatum est.

Notes

  1. 5. I Cor. IX, 26, 27