Verba quae modo audivimus, fratres, ubi ponimus? Si possent de lacrymis describi! Quae fuit mulier quae intravit cum unguento 10Matth. XXVI, 7 Cujus typum portabat? nonne Ecclesiae? Cujus figura erat illud unguentum? nonne odoris boni, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco 11II Cor. II, 14, 15 Ipsius enim Ecclesiae insinuabat personam et Apostolus: et quod dixit, sumus, fidelibus dixit. Et quid dixit? Christi bonus odor sumus in omni loco. In omni loco dixit Paulus Christi bonum odorem esse omnes fideles, et contradicitur, et dicitur: Africa sola bene olet, totus mundus putet. Christi bonus odor sumus in omni loco, quis dicit? Ecclesia. Hunc bonum odorem significabat illud vas unguenti, quo perfusus est Dominus. Videamus si non coattestatur ipse Dominus. Dum quidam sua quaerentes, avari, fures, id est Judas ille diceret de illo unguento: Utquid ista perditio? poterat res pretiosa venumdari, et proficere pauperibus, odorem enim bonum Christi vendere volebat, quid respondit Dominus? Utquid molesti estis mulieri? Bonum opus operata est in me. Et quid amplius dicam, quando ipse dixit: Ubicumque autem praedicabitur hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod fecit mulier ista (Matth. XXVI, 8-10, 13 Est quod addere? est quod detrahere? est quare aurem calumniatoribus accommodare? Aut mentitus est Dominus, aut fefellit illum? Eligant quid dicant: aut mentitam dicant veritatem, aut deceptam dicant veritatem. Ubicumque praedicabitur hoc Evangelium. Et quasi quaereres ab eo: Ubi enim praedicabitur? In toto mundo, inquit. Psalmum audiamus, videamus si hoc dicit. Audiamus quod plangendo cantatur, et vere digna res planctu quando cantatur surdis. Miror, fratres, si hodie psalmus iste legitur et in parte Donati. Rogo vos, fratres mei, confiteor vobis, novit Christi misericordia, quia sic miror quasi lapidei ibi sint, et non audiant. Quid apertius surdis dicitur? Passio Christi tam evidenter quasi Evangelium recitatur, et dictum est ante nescio quot annos quam Dominus de Maria virgine nasceretur: praeco erat nuntians judicem futurum. Legamus illum quantum angustia temporis patitur, non pro affectu doloris nostri, sed, ut dixi, quantum angustia temporis patitur.