[vers. 1.] Psalmus iste ea continet quae in veteri populo acta narrantur: recentior autem et posterior populus admonetur ut caveat ne sit ingratus beneficiis Dei, ejusque in se provocet iracundiam cujus obedienter et fideliter debet suscipere gratiam: Ne fiant, inquit, sicut patres eorum generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Haec est igitur psalmi hujus intentio, haec utilitas, hic uberrimus fructus. Sed cum omnia videantur perspicua et aperta dici atque narrari, primitus movet atque intentos facit titulus ejus. Neque enim frustra inscribitur, Intellectus Asaph; nisi quia fortasse non quod superficies sonat, sed interius aliquid intelligentem quaerunt ista lectorem. Deinde narraturus et commemoraturus haec omnia, quae videntur auditore quam expositore potius indigere, Aperiam, inquit, in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. Quis non hic de somno excitetur? Quis audeat velut manifestas legendo percurrere parabolas et propositiones, quae nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere? Parabola quippe alicujus rei similitudinem prae se gerit; quod licet sit vocabulum graecum, jam tamen pro latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines rebus de quibus agitur comparantur. Propositiones autem quae graece appellantur προβλήματα, quaestiones sunt, habentes aliquid quod disputatione solvendum sit. Quis ergo parabolas et proposisitiones transitorie legat? quis non his auditis vigilantia mentis intendat, ut ad earum fructum intelligendo perveniat?