TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ipse ergo describat jam; quia manifestum est quem describit. Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et ambulate in viis ejus, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis ejus, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices quam erant. Quid enim dicit Apostolus? «Quasi tristes, semper autem gaudentes» 5II Cor. VI, 10 . Quare, «semper?» Et hic et ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si «spe gaudentes,» videte quid sequitur: «In tribulatione patientes» 6Rom. XII, 12 . Martyres ergo in tribulatione patientes erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod promittitur, quid dicit Apostolus? «Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» 7Rom. VIII, 24 et 25 . Ecce quare omnia martyres pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant. Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur, moras sibi fieri arbitrabantur.

Notes

  1. 5. II Cor. VI, 10
  2. 6. Rom. XII, 12
  3. 7. Rom. VIII, 24 et 25